- MYES
- MYESGraece Μύες, appellatio ostrei margaritiseri: in quo genere, qui maiores sunt, μύακες dicebantur, ut minores μυΐσκοι vel μυΐςκαι, Lantine mytili, non musculi, ut quidam reddunt. Unde miratur Salmas. Ennium in Hedypatheticis, cum versus Archestrati verteret, Μῦς reddidisse mures, quum sint myes, retentâ voce Graecâ vel mytili Latine.Τούς μὲν Αἶνος ἔχει μεγάλους, ὄςτρεια δ᾿ Α῎βυδος.Itavertit Ennius versibus, qui apud Apuleium leguntur:Omnibus ut clupeâ praestat musiella marina,Mures sunt Aenia? aspra ostrea plurima Abydi etc.Dictae autem μύες conchae sunt. ἀπὸ τοῦ μύειν, quod claudant se atque aperiant, quando libet, ut faciunt omnes conchae duplices ac bipatentes. Inde μύςτρον, pro ligula, quod ex istis conchis ligulae ac cochlearia fierent. Item μυςτίλη et μυςτίλος, panis cavatus, ad excipiendum et hauriendum iusculum. Grammatici exponunt, κοῖλον ψωμὸν εἰς ἔτνος καὶ ζωμὸν βαθυνθέντα. Eôdem nomine concavum manûs appellârunt. Pro μῦς vero vel μύαξ. Siculi μύττιλον dixêre, nunc Latinorum Myttilum, vel Mytilus, ut dictum. Ab iis diversae pinnae et pectines; unde Salmas. Pinnae, inquit, pectines et myaces, diversae sunt concharum species, in quibus margaritum gigni Veteres prodidêre---Omnium praestantissimae ad gignendas margaritas habentur eae, quae leves sunt et candidae. Eaedem porro sunt, quas pinnis similes aut pinnas, dixêre antiqui. Vide eum ad Solin. p. 1128.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.